monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 41, 10
Sed quia, fratres, quamdiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino , et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : etsi utcumque nebulis diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni iucunditate, ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala huius mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tanquam inde veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ecce iam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Iam aliquid incommutabile persensi, quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi anima eius in silentio, Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid iam bibo de fonte illo, nihil metuens? iam nullum scandalum pertimesco? iam de cupiditatibus omnibus tanquam edomitis victisque secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed, Spera in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus. Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus .